monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 38
{VIII} diximus salsum ab iis solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria et Aegypto in binos se dividunt truncos, in Creta et in ternos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in Cypro vero, Syria, Aegypto quadrimae, aliae quinquennes, altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt novellae, ob id spadonum accepto nomine.